Latin Vulgata, Sirach, Chapter 42

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 42:1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas

Sir 42:2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium

Sir 42:3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum

Sir 42:4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum

Sir 42:5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare

Sir 42:6 super mulierem nequam bonum est signum

Sir 42:7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe

Sir 42:8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum

Sir 42:9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat

Sir 42:10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur

Sir 42:11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi

Sir 42:12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari

Sir 42:13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri

Sir 42:14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium

Sir 42:15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius

Sir 42:16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius

Sir 42:17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua

Sir 42:18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit

Sir 42:19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum

Sir 42:20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo

Sir 42:21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est

Sir 42:22 neque minuitur et non eget alicuius consilio

Sir 42:23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare

Sir 42:24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei

Sir 42:25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse

Sir 42:26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius


Articles

1 2