Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 41:1 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis

Sir 41:2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum

Sir 41:3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus

Sir 41:4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam

Sir 41:5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni

Sir 41:6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni

Sir 41:7 non est enim in inferno accusatio vitae

Sir 41:8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum

Sir 41:9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii

Sir 41:10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio

Sir 41:11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi

Sir 41:12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra

Sir 41:13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem

Sir 41:14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur

Sir 41:15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi

Sir 41:16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo

Sir 41:17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque

Sir 41:18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam

Sir 41:19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo

Sir 41:20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide

Sir 41:21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio

Sir 41:22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate

Sir 41:23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas

Sir 41:24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti

Sir 41:25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati

Sir 41:26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo

Sir 41:27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius

Sir 41:28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes


List of Articles
번호 분류 제목
51 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01
50 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 02
49 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 03
48 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 04
47 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 05
46 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 06
45 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 07
44 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 08
43 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 09
42 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 10
41 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 11
40 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 12
39 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 13
38 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 14
37 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 15
36 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 16
35 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 17
34 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 18
33 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 19
32 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 20
31 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 21
30 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 22
29 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 23
28 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 24
27 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 25
26 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 26
25 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 27
24 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 28
23 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 29
22 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 30
21 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 31
20 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 32
19 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 33
18 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 34
17 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 35
16 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 36
15 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 37
14 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 38
13 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 39
12 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 40
» Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 41
10 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 42
9 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 43
8 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 44
7 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 45
6 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 47
5 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 47
4 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 48
3 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 49
2 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소