Latin Vulgata, Sirach, Chapter 40

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 40:1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium

Sir 40:2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis

Sir 40:3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere

Sir 40:4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio

Sir 40:5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius

Sir 40:6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus

Sir 40:7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem

Sir 40:8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum

Sir 40:9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella

Sir 40:10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus

Sir 40:11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur

Sir 40:12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit

Sir 40:13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt

Sir 40:14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent

Sir 40:15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant

Sir 40:16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur

Sir 40:17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet

Sir 40:18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum

Sir 40:19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur

Sir 40:20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae

Sir 40:21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis

Sir 40:22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis

Sir 40:23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro

Sir 40:24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit

Sir 40:25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum

Sir 40:26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini

Sir 40:27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium

Sir 40:28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum

Sir 40:29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere

Sir 40:30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis

Sir 40:31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se

Sir 40:32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit


Articles

1 2