Latin Vulgata, Sirach, Chapter 38

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 38:1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus

Sir 38:2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem

Sir 38:3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur

Sir 38:4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi

Sir 38:5 nonne a ligno indulcata est amara aqua

Sir 38:6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis

Sir 38:7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius

Sir 38:8 pax enim Dei super faciem terrae

Sir 38:9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te

Sir 38:10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum

Sir 38:11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico

Sir 38:12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria

Sir 38:13 est enim tempus quando in manus eorum incurras

Sir 38:14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum

Sir 38:15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici

Sir 38:16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius

Sir 38:17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam

Sir 38:19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem

Sir 38:20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius

Sir 38:21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum

Sir 38:22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis

Sir 38:23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie

Sir 38:24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui

Sir 38:25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur

Sir 38:26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum

Sir 38:27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum

Sir 38:28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus

Sir 38:29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur

Sir 38:30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius

Sir 38:31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione

Sir 38:32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius

Sir 38:33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam

Sir 38:34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem

Sir 38:35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est

Sir 38:36 sine his omnibus non aedificatur civitas

Sir 38:37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient

Sir 38:38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur

Sir 38:39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi


Articles

1 2