Latin Vulgata, Sirach, Chapter 37

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 37:1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem

Sir 37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur

Sir 37:3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius

Sir 37:4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit

Sir 37:5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum

Sir 37:6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis

Sir 37:7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium

Sir 37:8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso

Sir 37:9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit

Sir 37:10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi

Sir 37:11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat

Sir 37:12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis

Sir 37:13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere

Sir 37:14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio

Sir 37:15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei

Sir 37:16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi

Sir 37:17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo

Sir 37:18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum

Sir 37:19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam

Sir 37:20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile

Sir 37:21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua

Sir 37:22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est

Sir 37:23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur

Sir 37:24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est

Sir 37:25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis

Sir 37:26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt

Sir 37:27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt

Sir 37:28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt

Sir 37:29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum

Sir 37:30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem

Sir 37:31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet

Sir 37:32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam

Sir 37:33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera

Sir 37:34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam


Articles

1 2