Sir 36:1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
Sir 36:2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
Sir 36:3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
Sir 36:4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
Sir 36:5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
Sir 36:6 innova signa et inmuta mirabilia
Sir 36:7 glorifica manum et brachium dextrum
Sir 36:8 excita furorem et effunde iram
Sir 36:9 extolle adversarium et adflige inimicum
Sir 36:10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
Sir 36:11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
Sir 36:12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
Sir 36:13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
Sir 36:14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
Sir 36:15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
Sir 36:16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
Sir 36:17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
Sir 36:18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
Sir 36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
Sir 36:20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
Sir 36:21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
Sir 36:22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
Sir 36:23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
Sir 36:24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
Sir 36:25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
Sir 36:26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
Sir 36:27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
Sir 36:28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem
Previous
List