Latin Vulgata, Sirach, Chapter 35

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 35:1 qui conservat legem multiplicat orationem

Sir 35:2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate

Sir 35:3 et deprecatio recedere ab iniustitia

Sir 35:6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus

Sir 35:7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt

Sir 35:8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi

Sir 35:9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus

Sir 35:10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum

Sir 35:11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas

Sir 35:12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum

Sir 35:13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi

Sir 35:14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa

Sir 35:15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae

Sir 35:16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet

Sir 35:17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus

Sir 35:18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio

Sir 35:19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis

Sir 35:20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit

Sir 35:21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus

Sir 35:22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum

Sir 35:23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet

Sir 35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius

Sir 35:25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua

Sir 35:26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis


Articles

1 2