Sir 34:1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
Sir 34:2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
Sir 34:3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
Sir 34:4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
Sir 34:5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
Sir 34:6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
Sir 34:7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
Sir 34:8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
Sir 34:9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
Sir 34:10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
Sir 34:12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
Sir 34:13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
Sir 34:14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
Sir 34:15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
Sir 34:16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
Sir 34:17 timentis Dominum beata est anima eius
Sir 34:18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius
Sir 34:19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
Sir 34:20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
Sir 34:21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
Sir 34:22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
Sir 34:23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
Sir 34:24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
Sir 34:25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
Sir 34:26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
Sir 34:27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
Sir 34:28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
Sir 34:29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
Sir 34:30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
Sir 34:31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet
Previous
List