Latin Vulgata, Sirach, Chapter 32

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 32:1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis

Sir 32:2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe

Sir 32:3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis

Sir 32:4 loquere maior natu decet enim te

Sir 32:5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica

Sir 32:6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua

Sir 32:7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini

Sir 32:8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino

Sir 32:9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia

Sir 32:10 adulescens loquere in tua causa vix

Sir 32:11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum

Sir 32:12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens

Sir 32:13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris

Sir 32:14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia

Sir 32:15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude

Sir 32:16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo

Sir 32:17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis

Sir 32:18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem

Sir 32:19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea

Sir 32:20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent

Sir 32:21 peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem

Sir 32:22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem

Sir 32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur

Sir 32:24 fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis

Sir 32:25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum

Sir 32:26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende

Sir 32:27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum

Sir 32:28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur


Articles

1 2