Sir 29:1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
Sir 29:2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
Sir 29:3 confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
Sir 29:4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
Sir 29:5 donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
Sir 29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
Sir 29:7 si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
Sir 29:8 sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
Sir 29:9 et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
Sir 29:10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
Sir 29:11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
Sir 29:12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
Sir 29:13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
Sir 29:14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
Sir 29:15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
Sir 29:18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
Sir 29:19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
Sir 29:20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
Sir 29:21 repromissorem fugit peccator et inmundus
Sir 29:22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
Sir 29:23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
Sir 29:24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
Sir 29:25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
Sir 29:26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
Sir 29:27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
Sir 29:28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
Sir 29:29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
Sir 29:30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies
Sir 29:31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
Sir 29:32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
Sir 29:33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
Sir 29:34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater
Sir 29:35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris
Previous
List