Sir 26:1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
Sir 26:2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
Sir 26:3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
Sir 26:4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
Sir 26:5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
Sir 26:6 delatura civitatis et collectio populi
Sir 26:7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
Sir 26:8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa
Sir 26:9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
Sir 26:10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
Sir 26:11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
Sir 26:12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
Sir 26:13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
Sir 26:14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
Sir 26:15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
Sir 26:16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
Sir 26:17 disciplina illius datus Dei
Sir 26:18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
Sir 26:19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
Sir 26:20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
Sir 26:21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
Sir 26:22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
Sir 26:23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
Sir 26:24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
Sir 26:25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
Sir 26:26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
Sir 26:27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
Sir 26:28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
Previous
List