Sir 25:1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
Sir 25:2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
Sir 25:3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
Sir 25:4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
Sir 25:5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
Sir 25:6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
Sir 25:7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
Sir 25:8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
Sir 25:9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
Sir 25:10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
Sir 25:11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
Sir 25:12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
Sir 25:13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
Sir 25:14 timor Dei super omnia superposuit
Sir 25:15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
Sir 25:16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
Sir 25:17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
Sir 25:18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis
Sir 25:19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
Sir 25:20 et omnem obductum et non obductum odientium
Sir 25:21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
Sir 25:22 non est caput nequius super caput colubri
Sir 25:23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
Sir 25:24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
Sir 25:25 et audiens suspirabit modicum
Sir 25:26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
Sir 25:27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
Sir 25:28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie
Sir 25:29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna
Sir 25:30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo
Sir 25:31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
Sir 25:32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
Sir 25:33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
Sir 25:34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
Sir 25:35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
Sir 25:36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
Previous
List