Sir 23:1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis
Sir 23:2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
Sir 23:3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
Sir 23:4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum
Sir 23:5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me
Sir 23:6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
Sir 23:7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
Sir 23:8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
Sir 23:9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
Sir 23:10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
Sir 23:11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
Sir 23:12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
Sir 23:13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
Sir 23:14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
Sir 23:15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
Sir 23:16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt
Sir 23:17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
Sir 23:18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
Sir 23:19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
Sir 23:20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur
Sir 23:21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
Sir 23:22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat
Sir 23:23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem
Sir 23:24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
Sir 23:25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
Sir 23:26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
Sir 23:27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
Sir 23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
Sir 23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia
Sir 23:30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
Sir 23:31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
Sir 23:32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
Sir 23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
Sir 23:34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
Sir 23:35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
Sir 23:36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
Sir 23:37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
Sir 23:38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo
Previous
List