Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 22:1 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius

Sir 22:2 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus

Sir 22:3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet

Sir 22:4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris

Sir 22:5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur

Sir 22:6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia

Sir 22:7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam

Sir 22:8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno

Sir 22:9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic

Sir 22:10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus

Sir 22:11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit

Sir 22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui

Sir 22:13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum

Sir 22:14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris

Sir 22:15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius

Sir 22:16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius

Sir 22:17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus

Sir 22:18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium

Sir 22:19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii

Sir 22:20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur

Sir 22:21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt

Sir 22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit

Sir 22:23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper

Sir 22:24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum

Sir 22:25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam

Sir 22:26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum

Sir 22:27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus

Sir 22:28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris

Sir 22:29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis

Sir 22:30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae

Sir 22:31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo

Sir 22:32 omnis qui audiet cavebit se ab eo

Sir 22:33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me


List of Articles
번호 분류 제목
137 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01
136 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02
135 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03
134 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04
133 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05
132 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06
131 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07
130 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08
129 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09
128 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10
127 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11
126 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12
125 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13
124 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14
123 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
122 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
121 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
120 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
119 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
118 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
117 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
116 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
115 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
114 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
113 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
112 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
111 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
110 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
109 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
108 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
107 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
106 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
105 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
104 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
103 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
102 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
101 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
100 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
99 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
98 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
97 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
96 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
95 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
94 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
93 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
92 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
91 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
90 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
89 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
88 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소