Sir 21:1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
Sir 21:2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
Sir 21:3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
Sir 21:4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
Sir 21:5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
Sir 21:6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
Sir 21:7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
Sir 21:8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
Sir 21:9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
Sir 21:10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
Sir 21:11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
Sir 21:12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius
Sir 21:13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus
Sir 21:14 non erudietur qui non est sapiens in bono
Sir 21:15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
Sir 21:16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
Sir 21:17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
Sir 21:18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
Sir 21:19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
Sir 21:20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
Sir 21:21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
Sir 21:22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
Sir 21:23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
Sir 21:24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
Sir 21:25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
Sir 21:26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
Sir 21:27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
Sir 21:28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
Sir 21:29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
Sir 21:30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
Sir 21:31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
Previous
List