Latin Vulgata, Sirach, Chapter 18

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 18:1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum

Sir 18:2 quis sufficit enarrare opera illius

Sir 18:3 quis enim investigabit magnalia eius

Sir 18:4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius

Sir 18:5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei

Sir 18:6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur

Sir 18:7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius

Sir 18:8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi

Sir 18:9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam

Sir 18:10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est

Sir 18:11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis

Sir 18:12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem

Sir 18:13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum

Sir 18:14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius

Sir 18:15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali

Sir 18:16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus

Sir 18:17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato

Sir 18:18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos

Sir 18:19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce

Sir 18:20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem

Sir 18:21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam

Sir 18:22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum

Sir 18:23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum

Sir 18:24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies

Sir 18:25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum

Sir 18:26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei

Sir 18:27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia

Sir 18:28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem

Sir 18:29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia

Sir 18:30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere

Sir 18:31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis

Sir 18:32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum

Sir 18:33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae


Articles

1 2