Latin Vulgata, Sirach, Chapter 17

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 17:1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum

Sir 17:2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem

Sir 17:3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram

Sir 17:4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium

Sir 17:5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos

Sir 17:6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis

Sir 17:7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum

Sir 17:8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius

Sir 17:9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos

Sir 17:10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis

Sir 17:11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo

Sir 17:12 et mandavit illis unicuique de proximo

Sir 17:13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius

Sir 17:14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem

Sir 17:15 et pars Dei Israhel facta est manifesta

Sir 17:16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum

Sir 17:17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei

Sir 17:18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit

Sir 17:19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae

Sir 17:20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis

Sir 17:21 convertere ad Deum et relinque peccata tua

Sir 17:22 precare ante faciem et minue offendiculum

Sir 17:23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem

Sir 17:24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei

Sir 17:25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem

Sir 17:26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit

Sir 17:27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius

Sir 17:28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se

Sir 17:29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt

Sir 17:30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur

Sir 17:31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis


Articles

1 2