Latin Vulgata, Sirach, Chapter 16

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 16:1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis

Sir 16:2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum

Sir 16:3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii

Sir 16:4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios

Sir 16:5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur

Sir 16:6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea

Sir 16:7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira

Sir 16:8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti

Sir 16:9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum

Sir 16:10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis

Sir 16:11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis

Sir 16:12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram

Sir 16:13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat

Sir 16:14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis

Sir 16:15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius

Sir 16:16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur

Sir 16:17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura

Sir 16:18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur

Sir 16:19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur

Sir 16:20 et omne cor intellegetur

Sir 16:21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis

Sir 16:22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est

Sir 16:23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta

Sir 16:24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde

Sir 16:25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius

Sir 16:26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis

Sir 16:27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis

Sir 16:28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum

Sir 16:29 non incredibiles verbo illius

Sir 16:30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis

Sir 16:31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum


Articles

1 2