Sir 15:1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
Sir 15:2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
Sir 15:3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
Sir 15:4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
Sir 15:5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
Sir 15:6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
Sir 15:7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
Sir 15:8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
Sir 15:9 non est speciosa laus in ore peccatoris
Sir 15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
Sir 15:11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
Sir 15:12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii
Sir 15:13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
Sir 15:14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
Sir 15:15 adiecit mandata et praecepta sua
Sir 15:16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere
Sir 15:17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
Sir 15:18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
Sir 15:19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
Sir 15:20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
Sir 15:21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
Sir 15:22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium
Previous
List