Latin Vulgata, Sirach, Chapter 13

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 13:1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam

Sir 13:2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris

Sir 13:3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur

Sir 13:4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit

Sir 13:5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te

Sir 13:6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te

Sir 13:7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi

Sir 13:8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te

Sir 13:10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris

Sir 13:11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris

Sir 13:12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit

Sir 13:13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem

Sir 13:14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis

Sir 13:15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis

Sir 13:16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas

Sir 13:17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis

Sir 13:18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua

Sir 13:19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi

Sir 13:20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur

Sir 13:21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto

Sir 13:22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem

Sir 13:23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes

Sir 13:24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper

Sir 13:25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis

Sir 13:26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum

Sir 13:27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus

Sir 13:28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent

Sir 13:29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum

Sir 13:30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii

Sir 13:31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala

Sir 13:32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore


Articles

1 2