Latin Vulgata, Sirach, Chapter 11

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 11:1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet

Sir 11:2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo

Sir 11:3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius

Sir 11:4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius

Sir 11:5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema

Sir 11:6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum

Sir 11:7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste

Sir 11:8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui

Sir 11:9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas

Sir 11:10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris

Sir 11:11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat

Sir 11:12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate

Sir 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum

Sir 11:14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt

Sir 11:17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum

Sir 11:18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius

Sir 11:19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus

Sir 11:20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis

Sir 11:21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce

Sir 11:22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo

Sir 11:23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem

Sir 11:24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat

Sir 11:25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona

Sir 11:26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor

Sir 11:27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum

Sir 11:28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas

Sir 11:29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius

Sir 11:30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir

Sir 11:31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi

Sir 11:32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui

Sir 11:33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam

Sir 11:34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur

Sir 11:35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum

Sir 11:36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis


Articles

1 2