Sir 10:1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
Sir 10:2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
Sir 10:3 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
Sir 10:4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
Sir 10:5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
Sir 10:6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
Sir 10:7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
Sir 10:8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
Sir 10:9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
Sir 10:10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
Sir 10:11 omnis potentatus brevis via
Sir 10:12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
Sir 10:13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
Sir 10:14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
Sir 10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
Sir 10:16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
Sir 10:17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
Sir 10:18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
Sir 10:19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
Sir 10:20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
Sir 10:21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
Sir 10:22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
Sir 10:23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
Sir 10:24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
Sir 10:25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
Sir 10:26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
Sir 10:27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
Sir 10:28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
Sir 10:29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
Sir 10:30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
Sir 10:31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
Sir 10:32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
Sir 10:33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
Sir 10:34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
Previous
List