Latin Vulgata, Sirach, Chapter 09

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 9:1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam

Sir 9:2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris

Sir 9:3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius

Sir 9:4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius

Sir 9:5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius

Sir 9:6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam

Sir 9:7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius

Sir 9:8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam

Sir 9:9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit

Sir 9:10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur

Sir 9:11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit

Sir 9:12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum

Sir 9:13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem

Sir 9:14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi

Sir 9:15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud

Sir 9:16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio

Sir 9:17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius

Sir 9:18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis

Sir 9:19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam

Sir 9:20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis

Sir 9:21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta

Sir 9:22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi

Sir 9:23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi

Sir 9:24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum

Sir 9:25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit


Articles

1 2