Latin Vulgata, Sirach, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 5:1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis

Sir 5:2 non sequaris concupiscentiam cordis

Sir 5:3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit

Sir 5:4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor

Sir 5:5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

Sir 5:6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur

Sir 5:7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius

Sir 5:8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem

Sir 5:9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te

Sir 5:10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae

Sir 5:11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua

Sir 5:12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae

Sir 5:13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum

Sir 5:14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris

Sir 5:15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius

Sir 5:16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris

Sir 5:17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia

Sir 5:18 iustifica pusillo et magno similiter


Articles

1 2