Sir 4:1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
Sir 4:2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
Sir 4:3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
Sir 4:4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
Sir 4:5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
Sir 4:6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
Sir 4:7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
Sir 4:8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
Sir 4:9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua
Sir 4:10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
Sir 4:11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater
Sir 4:12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
Sir 4:13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius
Sir 4:14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
Sir 4:15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus
Sir 4:16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens
Sir 4:17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum
Sir 4:18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
Sir 4:19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius
Sir 4:20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
Sir 4:21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae
Sir 4:22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui
Sir 4:23 fili conserva tempus et devita a malo
Sir 4:24 pro anima tua non confundaris dicere verum
Sir 4:25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam
Sir 4:26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
Sir 4:27 non reverearis proximum tuum in casum suum
Sir 4:28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
Sir 4:29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
Sir 4:30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
Sir 4:31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
Sir 4:32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
Sir 4:33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
Sir 4:34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
Sir 4:35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
Sir 4:36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
Previous
List