Sir 3:1 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
Sir 3:2 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
Sir 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
Sir 3:4 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur
Sir 3:5 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
Sir 3:6 qui honorat patrem iucundabitur in filiis
Sir 3:7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
Sir 3:8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
Sir 3:9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
Sir 3:10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet
Sir 3:11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
Sir 3:12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
Sir 3:13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
Sir 3:14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
Sir 3:15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
Sir 3:16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
Sir 3:17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
Sir 3:18 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
Sir 3:19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
Sir 3:20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
Sir 3:21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
Sir 3:22 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
Sir 3:23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis
Sir 3:24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
Sir 3:25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
Sir 3:26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
Sir 3:27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
Sir 3:28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur
Sir 3:29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum
Sir 3:30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur
Sir 3:31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam
Sir 3:32 sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit
Sir 3:33 ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
Sir 3:34 et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum
Previous
List