Latin Vulgata, Sirach, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sir 2:1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem

Sir 2:2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis

Sir 2:3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua

Sir 2:4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam

Sir 2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis

Sir 2:6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce

Sir 2:7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis

Sir 2:8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra

Sir 2:9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia

Sir 2:10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra

Sir 2:11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est

Sir 2:12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum

Sir 2:13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate

Sir 2:14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis

Sir 2:15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo

Sir 2:16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas

Sir 2:17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus

Sir 2:18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius

Sir 2:19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius

Sir 2:20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas

Sir 2:21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius

Sir 2:22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum

Sir 2:23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso


Articles

1 2