Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 19:1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum

Wis 19:2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti

Wis 19:3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur

Wis 19:4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant

Wis 19:5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent

Wis 19:6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi

Wis 19:7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio

Wis 19:8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra

Wis 19:9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos

Wis 19:10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum

Wis 19:11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis

Wis 19:12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias

Wis 19:13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant

Wis 19:14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos

Wis 19:15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus

Wis 19:16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat

Wis 19:17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu

Wis 19:18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant

Wis 19:19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur

Wis 19:20 flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis


  1. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01

    CategoryTobit
    Read More
  2. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02

    CategoryTobit
    Read More
  3. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03

    CategoryTobit
    Read More
  4. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04

    CategoryTobit
    Read More
  5. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05

    CategoryTobit
    Read More
  6. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06

    CategoryTobit
    Read More
  7. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07

    CategoryTobit
    Read More
  8. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08

    CategoryTobit
    Read More
  9. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09

    CategoryTobit
    Read More
  10. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10

    CategoryTobit
    Read More
  11. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11

    CategoryTobit
    Read More
  12. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12

    CategoryTobit
    Read More
  13. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13

    CategoryTobit
    Read More
  14. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14

    CategoryTobit
    Read More
  15. Latin Vulgata, Judith, Chapter 01

    CategoryJudith
    Read More
  16. Latin Vulgata, Judith, Chapter 02

    CategoryJudith
    Read More
  17. Latin Vulgata, Judith, Chapter 03

    CategoryJudith
    Read More
  18. Latin Vulgata, Judith, Chapter 04

    CategoryJudith
    Read More
  19. Latin Vulgata, Judith, Chapter 05

    CategoryJudith
    Read More
  20. Latin Vulgata, Judith, Chapter 06

    CategoryJudith
    Read More
  21. Latin Vulgata, Judith, Chapter 07

    CategoryJudith
    Read More
  22. Latin Vulgata, Judith, Chapter 08

    CategoryJudith
    Read More
  23. Latin Vulgata, Judith, Chapter 09

    CategoryJudith
    Read More
  24. Latin Vulgata, Judith, Chapter 10

    CategoryJudith
    Read More
  25. Latin Vulgata, Judith, Chapter 11

    CategoryJudith
    Read More
  26. Latin Vulgata, Judith, Chapter 12

    CategoryJudith
    Read More
  27. Latin Vulgata, Judith, Chapter 13

    CategoryJudith
    Read More
  28. Latin Vulgata, Judith, Chapter 14

    CategoryJudith
    Read More
  29. Latin Vulgata, Judith, Chapter 15

    CategoryJudith
    Read More
  30. Latin Vulgata, Judith, Chapter 16

    CategoryJudith
    Read More
  31. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01

    CategoryWisdom
    Read More
  32. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02

    CategoryWisdom
    Read More
  33. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03

    CategoryWisdom
    Read More
  34. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04

    CategoryWisdom
    Read More
  35. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05

    CategoryWisdom
    Read More
  36. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06

    CategoryWisdom
    Read More
  37. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07

    CategoryWisdom
    Read More
  38. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08

    CategoryWisdom
    Read More
  39. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09

    CategoryWisdom
    Read More
  40. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10

    CategoryWisdom
    Read More
  41. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11

    CategoryWisdom
    Read More
  42. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12

    CategoryWisdom
    Read More
  43. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13

    CategoryWisdom
    Read More
  44. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14

    CategoryWisdom
    Read More
  45. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15

    CategoryWisdom
    Read More
  46. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16

    CategoryWisdom
    Read More
  47. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17

    CategoryWisdom
    Read More
  48. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18

    CategoryWisdom
    Read More
  49. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19

    CategoryWisdom
    Read More
  50. Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01

    CategorySirach
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소