Wis 17:1 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
Wis 17:2 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
Wis 17:3 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
Wis 17:4 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
Wis 17:5 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
Wis 17:6 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur
Wis 17:7 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia
Wis 17:8 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
Wis 17:9 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
Wis 17:10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia
Wis 17:11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum
Wis 17:12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat
Wis 17:13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
Wis 17:14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
Wis 17:15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
Wis 17:16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
Wis 17:17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium
Wis 17:18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
Wis 17:19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur
Wis 17:20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
Previous
List