Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 16:1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt

Wis 16:2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram

Wis 16:3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam

Wis 16:4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur

Wis 16:5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur

Wis 16:6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae

Wis 16:7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem

Wis 16:8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo

Wis 16:9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari

Wis 16:10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos

Wis 16:11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio

Wis 16:12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia

Wis 16:13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis

Wis 16:14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est

Wis 16:15 sed tuam manum effugere inpossibile est

Wis 16:16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati

Wis 16:17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum

Wis 16:18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem

Wis 16:19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret

Wis 16:20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem

Wis 16:21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur

Wis 16:22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans

Wis 16:23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est

Wis 16:24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt

Wis 16:25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt

Wis 16:26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat

Wis 16:27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat

Wis 16:28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare

Wis 16:29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua


Articles

1 2 3