Wis 11:1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
Wis 11:2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
Wis 11:3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
Wis 11:4 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
Wis 11:5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
Wis 11:6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
Wis 11:7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
Wis 11:8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
Wis 11:9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
Wis 11:10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
Wis 11:11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
Wis 11:12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur
Wis 11:13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
Wis 11:14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
Wis 11:15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
Wis 11:16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
Wis 11:17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
Wis 11:18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
Wis 11:19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
Wis 11:20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
Wis 11:21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
Wis 11:22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
Wis 11:23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
Wis 11:24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
Wis 11:25 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
Wis 11:26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
Wis 11:27 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
Previous
List