Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 8:1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter

Wis 8:2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius

Wis 8:3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam

Wis 8:4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius

Wis 8:5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur

Wis 8:6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex

Wis 8:7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus

Wis 8:8 et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum

Wis 8:9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei

Wis 8:10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis

Wis 8:11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me

Wis 8:12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent

Wis 8:13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam

Wis 8:14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae

Wis 8:15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis

Wis 8:16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium

Wis 8:17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae

Wis 8:18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem

Wis 8:19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam

Wis 8:20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum

Wis 8:21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis


Articles

1 2 3