Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 6:1 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis

Wis 6:2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae

Wis 6:3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum

Wis 6:4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur

Wis 6:5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis

Wis 6:6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet

Wis 6:7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur

Wis 6:8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus

Wis 6:9 fortioribus autem fortior instat cruciatio

Wis 6:10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis

Wis 6:11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant

Wis 6:12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam

Wis 6:13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam

Wis 6:14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat

Wis 6:15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet

Wis 6:16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus

Wis 6:17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis

Wis 6:18 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia

Wis 6:19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est

Wis 6:20 incorruptio autem facit esse proximum Deo

Wis 6:21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum

Wis 6:22 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis

Wis 6:24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem

Wis 6:25 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae

Wis 6:26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est

Wis 6:27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis