Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 5:1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum

Wis 5:2 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis

Wis 5:3 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii

Wis 5:4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore

Wis 5:5 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est

Wis 5:6 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis

Wis 5:7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus

Wis 5:8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis

Wis 5:9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens

Wis 5:10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus

Wis 5:11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius

Wis 5:12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius

Wis 5:13 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus

Wis 5:14 talia dixerunt et peccaverunt

Wis 5:15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis

Wis 5:16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum

Wis 5:17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos

Wis 5:18 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum

Wis 5:19 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum

Wis 5:20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem

Wis 5:21 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos

Wis 5:22 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient

Wis 5:23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter

Wis 5:24 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium