Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 4:1 melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines

Wis 4:2 cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens

Wis 4:3 multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt

Wis 4:4 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur

Wis 4:5 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti

Wis 4:6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua

Wis 4:7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit

Wis 4:8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus

Wis 4:9 et aetas senectutis vita inmaculata

Wis 4:10 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est

Wis 4:11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius

Wis 4:12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia

Wis 4:13 consummatus in brevi explevit tempora multa

Wis 4:14 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia

Wis 4:15 quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius

Wis 4:16 condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti

Wis 4:17 videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus

Wis 4:18 videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit

Wis 4:19 et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet

Wis 4:20 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum


List of Articles
번호 분류 제목
19 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
18 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
17 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
» Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
15 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
14 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
13 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
12 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
11 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
10 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
9 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
8 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
7 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
6 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
5 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
4 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
3 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
2 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
1 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소