Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 3:1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis

Wis 3:2 visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum

Wis 3:3 et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace

Wis 3:4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est

Wis 3:5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se

Wis 3:6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum

Wis 3:7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent

Wis 3:8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum

Wis 3:9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius

Wis 3:10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt

Wis 3:11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt

Wis 3:12 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum

Wis 3:13 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum

Wis 3:14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima

Wis 3:15 bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae

Wis 3:16 filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur

Wis 3:17 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum

Wis 3:18 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem

Wis 3:19 nationis enim iniquae dirae sunt consummationes


List of Articles
번호 분류 제목
19 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
18 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
» Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
16 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
15 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
14 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
13 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
12 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
11 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
10 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
9 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
8 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
7 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
6 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
5 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
4 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
3 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
2 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
1 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소