Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 2:1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis

Wis 2:2 quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum

Wis 2:3 quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata

Wis 2:4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum

Wis 2:5 umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur

Wis 2:6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter

Wis 2:7 vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis

Wis 2:8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra

Wis 2:9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors

Wis 2:10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis

Wis 2:11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur

Wis 2:12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae

Wis 2:13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat

Wis 2:14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum

Wis 2:15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius

Wis 2:16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere

Wis 2:17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius

Wis 2:18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum

Wis 2:19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius

Wis 2:20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius

Wis 2:21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum

Wis 2:22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum

Wis 2:23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum

Wis 2:24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum

Wis 2:25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius


  1. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01

    CategoryWisdom
    Read More
  2. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02

    CategoryWisdom
    Read More
  3. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03

    CategoryWisdom
    Read More
  4. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04

    CategoryWisdom
    Read More
  5. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05

    CategoryWisdom
    Read More
  6. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06

    CategoryWisdom
    Read More
  7. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07

    CategoryWisdom
    Read More
  8. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08

    CategoryWisdom
    Read More
  9. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09

    CategoryWisdom
    Read More
  10. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10

    CategoryWisdom
    Read More
  11. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11

    CategoryWisdom
    Read More
  12. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12

    CategoryWisdom
    Read More
  13. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13

    CategoryWisdom
    Read More
  14. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14

    CategoryWisdom
    Read More
  15. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15

    CategoryWisdom
    Read More
  16. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16

    CategoryWisdom
    Read More
  17. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17

    CategoryWisdom
    Read More
  18. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18

    CategoryWisdom
    Read More
  19. Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19

    CategoryWisdom
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소