Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 1:1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum

Wis 1:2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum

Wis 1:3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes

Wis 1:4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis

Wis 1:5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate

Wis 1:6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor

Wis 1:7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis

Wis 1:8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium

Wis 1:9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius

Wis 1:10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur

Wis 1:11 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam

Wis 1:12 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum

Wis 1:13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum

Wis 1:14 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra

Wis 1:15 iustitia enim inmortalis est

Wis 1:16 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius