Latin Vulgata, Judith, Chapter 16

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 16:1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens

Jdt 16:2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius

Jdt 16:3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi

Jdt 16:4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum

Jdt 16:5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles

Jdt 16:6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem

Jdt 16:7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum

Jdt 16:8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum

Jdt 16:9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel

Jdt 16:10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum

Jdt 16:11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius

Jdt 16:12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius

Jdt 16:13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti

Jdt 16:14 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei

Jdt 16:15 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro

Jdt 16:16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest

Jdt 16:17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae

Jdt 16:18 montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam

Jdt 16:19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia

Jdt 16:20 vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos

Jdt 16:21 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum

Jdt 16:22 et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas

Jdt 16:23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis

Jdt 16:24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith

Jdt 16:25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel

Jdt 16:26 erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius

Jdt 16:27 erat autem diebus festis procedens cum gloria magna

Jdt 16:28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam

Jdt 16:29 luxitque illam omnis populus diebus septem

Jdt 16:30 in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis

Jdt 16:31 dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem