Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 14:1 dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros

Jdt 14:2 et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes

Jdt 14:3 tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam

Jdt 14:4 cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor

Jdt 14:5 cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris

Jdt 14:6 tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem

Jdt 14:7 mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu

Jdt 14:8 quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt

Jdt 14:9 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret

Jdt 14:10 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire

Jdt 14:11 sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis

Jdt 14:12 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium

Jdt 14:13 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire

Jdt 14:14 sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua

Jdt 14:15 et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum

Jdt 14:16 et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo

Jdt 14:17 quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde

Jdt 14:18 et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum


List of Articles
번호 분류 제목
137 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01
136 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02
135 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03
134 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04
133 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05
132 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06
131 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07
130 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08
129 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09
128 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10
127 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11
126 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12
125 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13
124 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14
123 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
122 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
121 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
120 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
119 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
118 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
117 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
116 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
115 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
114 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
113 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
112 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
111 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
» Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
109 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
108 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
107 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
106 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
105 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
104 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
103 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
102 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
101 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
100 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
99 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
98 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
97 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
96 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
95 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
94 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
93 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
92 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
91 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
90 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
89 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
88 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소