Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 13:1 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit

Jdt 13:2 erant autem omnes fatigati a vino

Jdt 13:3 eratque Iudith sola in cubiculo

Jdt 13:4 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus

Jdt 13:5 dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret

Jdt 13:6 stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio

Jdt 13:7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam

Jdt 13:8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit

Jdt 13:9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora

Jdt 13:10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum

Jdt 13:11 et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam

Jdt 13:12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis

Jdt 13:13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel

Jdt 13:14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis

Jdt 13:15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam iam non esse venturam

Jdt 13:16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent

Jdt 13:17 dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se

Jdt 13:18 et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte

Jdt 13:19 et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster

Jdt 13:20 vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra

Jdt 13:21 confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

Jdt 13:22 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros

Jdt 13:23 porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram

Jdt 13:24 benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum

Jdt 13:25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri

Jdt 13:26 et dixit omnis populus fiat fiat

Jdt 13:27 porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea

Jdt 13:28 ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua

Jdt 13:29 videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius

Jdt 13:30 postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit

Jdt 13:31 benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te


List of Articles
번호 분류 제목
137 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01
136 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02
135 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03
134 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04
133 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05
132 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06
131 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07
130 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08
129 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09
128 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10
127 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11
126 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12
125 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13
124 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14
123 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
122 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
121 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
120 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
119 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
118 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
117 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
116 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
115 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
114 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
113 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
112 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
» Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
110 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
109 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
108 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
107 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
106 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
105 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
104 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
103 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
102 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
101 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
100 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
99 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
98 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
97 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
96 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
95 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
94 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
93 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
92 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
91 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
90 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
89 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
88 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소