Latin Vulgata, Judith, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 4:1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius

Jdt 4:2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum

Jdt 4:3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium

Jdt 4:4 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae

Jdt 4:5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat

Jdt 4:6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes

Jdt 4:7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim

Jdt 4:8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum

Jdt 4:9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio

Jdt 4:10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus

Jdt 4:11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos

Jdt 4:12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini

Jdt 4:13 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit

Jdt 4:14 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis

Jdt 4:15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini

Jdt 4:16 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum

Jdt 4:17 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel


Articles

1 2 3