Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 1:1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis

Jdt 1:2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum

Jdt 1:3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium

Jdt 1:4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum

Jdt 1:5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum

Jdt 1:6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum

Jdt 1:7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano

Jdt 1:8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon

Jdt 1:9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae

Jdt 1:10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum

Jdt 1:11 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt

Jdt 1:12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his


List of Articles
번호 분류 제목
» Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
15 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
14 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
13 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
12 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
11 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
10 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
9 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
8 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
7 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
6 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
5 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
4 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
3 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
2 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
1 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소