Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 14:1 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum

Tob 14:2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven

Tob 14:3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit

Tob 14:4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace

Tob 14:5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis

Tob 14:6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam

Tob 14:7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum

Tob 14:8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea

Tob 14:9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel

Tob 14:10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi

Tob 14:11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua

Tob 14:12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc

Tob 14:13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei

Tob 14:14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos

Tob 14:15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum

Tob 14:16 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum

Tob 14:17 omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae