Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 13:1 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum

Tob 13:2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam

Tob 13:3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum

Tob 13:4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum

Tob 13:5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam

Tob 13:6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris

Tob 13:7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem

Tob 13:8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam

Tob 13:9 ego autem et anima mea in eo laetabimur

Tob 13:10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi

Tob 13:11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum

Tob 13:12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum

Tob 13:13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te

Tob 13:14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt

Tob 13:15 nomen magnum invocabunt in te

Tob 13:16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te

Tob 13:17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum

Tob 13:18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua

Tob 13:19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam

Tob 13:20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem

Tob 13:21 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius

Tob 13:22 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur

Tob 13:23 benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen


Articles

1 2 3