Tob 12:1 tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum
Tob 12:2 respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius
Tob 12:3 me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare
Tob 12:4 sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere
Tob 12:5 et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere
Tob 12:6 tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
Tob 12:7 etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
Tob 12:8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere
Tob 12:9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam
Tob 12:10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae
Tob 12:11 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum
Tob 12:12 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino
Tob 12:13 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
Tob 12:14 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
Tob 12:15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum
Tob 12:16 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam
Tob 12:17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
Tob 12:18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi
Tob 12:19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
Tob 12:20 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
Tob 12:21 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt
Tob 12:22 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
Previous
List