Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 11:1 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die

Tob 11:2 dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum

Tob 11:3 si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus

Tob 11:4 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt

Tob 11:5 Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo

Tob 11:6 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus

Tob 11:7 dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum

Tob 11:8 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit

Tob 11:9 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat

Tob 11:10 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

Tob 11:11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio

Tob 11:12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt

Tob 11:13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo

Tob 11:14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi

Tob 11:15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit

Tob 11:16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum

Tob 11:17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum

Tob 11:18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo

Tob 11:19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat

Tob 11:20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus

Tob 11:21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt


List of Articles
번호 분류 제목
137 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01
136 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02
135 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03
134 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04
133 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05
132 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06
131 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07
130 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08
129 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09
128 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10
» Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11
126 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12
125 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13
124 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14
123 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
122 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
121 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
120 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
119 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
118 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
117 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
116 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
115 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
114 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
113 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
112 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
111 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
110 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
109 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
108 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
107 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
106 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
105 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
104 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
103 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
102 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
101 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
100 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
99 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
98 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
97 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
96 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
95 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
94 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
93 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
92 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
91 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
90 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
89 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
88 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소