Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 9:1 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea

Tob 9:2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae

Tob 9:3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas

Tob 9:4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius

Tob 9:5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum

Tob 9:6 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam

Tob 9:7 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias

Tob 9:8 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum

Tob 9:9 et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis

Tob 9:10 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros

Tob 9:11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum

Tob 9:12 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant


Articles

1 2 3