Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 8:1 postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam

Tob 8:2 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos

Tob 8:3 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti

Tob 8:4 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

Tob 8:5 filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum

Tob 8:6 surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

Tob 8:7 dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt

Tob 8:8 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam

Tob 8:9 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum

Tob 8:10 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

Tob 8:11 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

Tob 8:12 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

Tob 8:13 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

Tob 8:14 mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

Tob 8:15 at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

Tob 8:16 reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius

Tob 8:17 et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

Tob 8:18 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

Tob 8:19 misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

Tob 8:20 statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

Tob 8:21 uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria

Tob 8:22 duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

Tob 8:23 et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum

Tob 8:24 de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret


  1. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01

    CategoryTobit
    Read More
  2. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02

    CategoryTobit
    Read More
  3. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03

    CategoryTobit
    Read More
  4. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04

    CategoryTobit
    Read More
  5. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05

    CategoryTobit
    Read More
  6. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06

    CategoryTobit
    Read More
  7. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07

    CategoryTobit
    Read More
  8. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08

    CategoryTobit
    Read More
  9. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09

    CategoryTobit
    Read More
  10. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10

    CategoryTobit
    Read More
  11. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11

    CategoryTobit
    Read More
  12. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12

    CategoryTobit
    Read More
  13. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13

    CategoryTobit
    Read More
  14. Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14

    CategoryTobit
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소