Tob 7:1 ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
Tob 7:2 intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo
Tob 7:3 et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
Tob 7:4 dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
Tob 7:5 cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
Tob 7:6 et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius
Tob 7:7 dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
Tob 7:8 et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
Tob 7:9 postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
Tob 7:10 Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
Tob 7:11 quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
Tob 7:12 dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam
Tob 7:13 tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit
Tob 7:14 et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam
Tob 7:15 et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
Tob 7:16 et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
Tob 7:17 et post haec epulati sunt benedicentes Deum
Tob 7:18 vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
Tob 7:19 et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
Tob 7:20 dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es
Previous
List